Leviticus 1

Hebraice VAIICRA ISICHIUS in Levit. Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum oblationes offerri praeceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinent Num. 18.. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui haec omnia digerit per ordinem. Latine vel dicitur, quia de sacrificiis et caeremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quae Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi caeremoniae. Si quis autem quaerat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viae spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor. Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quaedam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit. ISICHIUS in Levit. Prae omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis Matth. 13. agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leaenam dixit: et catulum ejus, Eliachim, qui ductus est in Aegyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum? Ezech. 19. Non solum quae in parabolis dicta sunt, sed et quae secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens: etc.; post quae addidit: etc. Gal. 4.. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens: Et alibi: Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judaeorum cervicem; unde: Exod. 32.; Osee autem vocat Judaeos vitulam consternantem, quae scilicet nullo modo domatur. Et alibi: Osee. 10.; in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum Evangelii Matth. 12.. ORIG., homil. 1, in Levit. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriae nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiae positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini praecepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quae visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud: etc. Psal. 118.. ISID. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praefigurabat. Unde, I Cor. 15., verum sacrificium veri et aeterni sacerdotis praefigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in coelestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur. RAB. Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem coelestia dicit spirare sacramenta. Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic litterae velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur. etc. ISICH. in Levit. Per conjunctionem sequentia jungit praecedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine praecedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prooemium; hoc est: etc. Num. 1.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis praeterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere coeperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Israel, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: ISICH. Secundum 70. Sicut secundum eos Deus Beseleel ex nomine, quando praecepit fieri tabernaculum secundum figuram, quae ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere praecepit; haec revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit. ORIG. hom. 1 in Levit. etc. In principio, etc., usque ad qui ad haec audienda interiores aures afferunt mundas. ISICH. in Levit. Quod non diligat Deus Judaeorum sacrificia, etc., usque ad et aperte haec vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit. ORIG. homil. 1 Exod. Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et coelestia salvet. ID., ibid. Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis. ISICH. in Levit. Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur. ID. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quae tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant. . etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suae crucis terram carnis nostrae perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhaerens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc. etc. Quod nos hostiam dicimus, Graece dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiae ponit, quod significat initium praedictae conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum poenas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit. etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena coelestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque saecularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiae detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suae orationis imponat. . etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Bene haedus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non praecepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiae. id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus. . Haec omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quae de intelligibili altari Dominici corporis dictae sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitae nostrae conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: haec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. Admirabilis verborum subtilitas, etc., contemplantur et sapiunt coelestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens. . .
Copyright information for VulgGlossa